monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 49
{XXI} plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum, uno eius loco circa Pyram. nigrum ubique provenit, sed melius in Helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum Oetaeum Ponticum, tertio loco Eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium, quod adulteratur Aetolico ex vicino. nigrum ex his Melampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni.